ASPATICUM seu ASPASTICUM

ASPATICUM seu ASPASTICUM
ASPATICUM seu ASPASTICUM
Graece Α᾿παςτικὸν, Latine Salutatorium, mansio seu cubiculum fuit Aedi sacrae contiguum, in quo Episcopus sacris vestibus indutus, a Clericis obsequiô ac manuum osculô, antequam ad sacrum peragendum egrederetur, salutabatur. Theodoret. l. 5. Histor. c. 18. Postquam Theodosius venit ad Templi ambitum, non ingressus est in divinum templum, accedens autem ad Ambrosium Pontificem in Aspastico eum rogavit. Quia vero in eadem mansione Peregrini quoque hospitabantur, ideo et Metatorium fuit dictum. Item Diaconicum seu Ministratorium: Post dictam textiam et sextam, vadit sanctissimus Patriarcha in metatorium sive Diacomcum et exit ad sanctum Altare, Eucholog. Graec. Ad hoc sacratium Graeci Sacerdotes, in fine Misiae, antequam Populo benedicant, descendentes de Altari, semoti orant: Sit nomen Domini benedictum, Sacerdos orat in Diaconico, Liturgia nomen S. Marci praeferens. Vide utrumque Macrum in Hierolex. infra quoque voce Praeparatorium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”